Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. Juni 1646] II. congregatio 6. Junii. Audita fuit querela foeminae cujusdam Evae
(cujus maritus erat Christophorus Rochus in suburbio auriga) contra
Schäffelbergerum lithotomum quod illam debilitate visus laborantem suscepisset
curandam. Et licet ab initio per usum aquae visus aliquantulum rediisset attamen
paulo post in pristinum statum rediisset. Auditus etiam reus respondit se gratis
deinceps omnem operam possibilem adhibiturum si medicamenta curae
necessaria procuraret quae cum illa P. Joannis Gelenii e soc. Jesu procuratione
se gratis habituram confideret jussus est ophthalmicus disposito per medicinae
doctorem caecutientis corpore ob praemium laboris jam pridem acceptum fideliter
aegram curare ne advocato praetoris urbani brachio aliquid gravius in illum
statuatur.
Wenceslaus Mayer et Christophorus Plöchinger med. stud. supplicarunt ad
disputationem pro baccalaureatu admitti. Tametsi prior jam quatriennio alter
biennio studuisset uterque insuper pro exercitio disputasset quia tamen auditarum
lectionum testimoniis caruerunt jussi sunt ea a professoribus prius adferre.
Obedienter praestiterunt.
D. Georgius Franciscus Gräfinger petiit ad consessum facultatis admitti. Admissus
est.
Tres med. bacc. Joannes Adamus Kirchweger, Joannes Casparus Zolner et
Christophorus Leopoldus Heffner rogarunt cancellario praesentari quod factum
est. [fol. 216v]
D. Franciscus Ganser cum aliis quinque nuper hic promotis petiit testimonium
doctoratus et accepit.
Pro vacante Emericano stipendio supplicavit Georgius Noz jam duorum annorum
med. stud. qui ob modestos mores et frequentiam in lectionibus meruit omnium
habere consensum.
Georgius Franck chirurgus qui ante paucos annos sub magisterio Joannis Künzel
chirurgi expleverat annos disciplinae petiit ad examen admitti. Sed cum neque
tonstrinam civicam neque privilegium ab aula sperare posset etiam contra
privilegia facultatis chirurgiam exercuisset et a collegio chirurgorum ob fraudes in
recipiendo sostro commissas scripto libello impeteretur ei denegatum est examen.
Joannes Pompejatti Gallassianae legionis supremus locumtenens scripto
conquestus est contra juvenem quendam Gallum chirurgum cognomine officialem qui eum literis ex Italia exciverat et morbi hypochondriaci curam promiserat quam nullus medicorum se uno excepto inteligeret multominus curare nosset si pro restitutae sanitatis praemio 80 imperiales anticipato numeraret et completa cura totidem persolvisset. Cum post usum vini medicati et pilulas quasdam mercuriales alternatim exhibitis multo deterius quam unquam antea haberet ne amplius illum curare posset petiit dicto chirurgo injungi ut restitueret pecuniam mendaciis extortam.
Conclusum reum prius esse audiendum et si constiterit chirurgum aliquid contra juramentum in morborum internorum cura praeter fas ausum fuisse puniendum. Citatus officialis non comparuit actor tandem in Italiam discessit et ut saltem multaretur fraudator et mendax impostor scripto rogavit.
Petrus Henrici Trevirensis chirurgus senatui Styrensi superioris Austriae supplicaverat ut in civem et chirurgum civitatis reciperetur. Admissus est ad examen quod 23. Junii est per actum. Sed accepto [fol. 217r] testimonio adscitus est ad aulam serenissimi regis Ferdinandi IV.
Jonas Litters universitatia pedellus exhibito facultati libello asserebat ab immemorabile tempore juris et statuti fuisse ut promovendus doctor pro disputatione praesentatione examine bonis novis invitatione et promotione persolveret 6 imperiales et cum D. Lossaeus jam discessisset rogabat caeteris nuper promotis injungi ut residuum debiti eidem persolverent et antea nulli doctoratus testimonium expediretur. Noveli doctores responderunt se statutorum ignaros a senioribus consuetudinum academicarum peritis certa relatione se informatos in quavis facultate pedelo pro distributione thesium omnibus omnium facultatum doctoribus facienda non nisi medium florenum pro bonis novis absque mora integrum imperialem pro actu invitationis et promotionis cum pari chirothecarum non plus nisi unum etiam imperialem fuisse solutum examinis et praesentationis actum ad officium decani pertinere qui e facultatis aerario quotannis pedelo certam solveret mercedem. Praesentem vero pedelum sibi falsa quadam persuasione doctorum non tantum hos sed etiam alios antea nunquam usitatos proventus et jura proprio avaritiae motu excogitasse med. cand. contemnere studiosos tempore lectionum vel curruum in aream admissorum strepitu aut suarum galinarum cantu perturbari et impediri ilorum theses praeter antiquam consuetudinem neque rectori aut superintendenti vel caeteris consistorialibus multominus professoribus distribuere pro habitibus etiam ad invitandum et promotionis actu necessariis (qui tamen sumptibus facultatum facti sint) et pro colationis apparatu non tantum certam pecuniae mercedem extorquere sed etiam reliquias et alia multa propria authoritate sibi vindicare. Se tamen citra consequentiae aut juris in posteros faciundi praejudicium amicabili conventione pedelo satisfacturos. Quod ex eo factum fuisse credendum quia pedelus ulteriori querela non molestavit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.708, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.708/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success