Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[17. August 1646] IV. congregatio 17. Augusti. Tres supra nominati med. bacc.
petebant cancellario praesentari. Sed cum Joannes Gasparus Zolner formatas
legitimae nativitatis literas non haberet jussus est eas adferre. Interea tamen ad
praesentationem et examen admissus bona nova non acciperet nisi prius legitimae
nativitatis documentum produxisset quod postea adimplevit.
Joannes Fezer ad aureum leonem pharmaceuta theriacae mistionem aggressurus
rogavit ut facultas jam collecta simplicia revideret quod factum est.
D. Wolfgangus Plöckner et D. Balthasar Cyriacus Nimbsdorff petierunt ad
consessum et consilia facultatis admitti. Admissi sunt.
Mag. Georgius Steiner, Petrus Leonhartus de Moquentin, Joannes Wenceslaus
Meyr Silesius et Mag. Sebastianus Thaddaeus Claus med. stud. orabant ad
disputationem pro consequenda prima laurea admitti. Admissi disputationis agonem
subierunt.
Lectum est regiminis decretum ut facultas informaret an hoc tempore infirmorum
exanthemata (petechias vulgo appellant) pestilentialia censeri debeant an tantum
maligna. Responsum: [fol. 218v] Maculas malignarum febrium per se et ex natura
sua praecise consideratas non esse pestilentes nec pathomonicum pestis indicium
esse.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.710, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.710/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success