Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[17. September 1646] V. congregatio XVII. Septembris. Doctores Wacker Nimbsdorff et Mayr conquerebantur se in sessione et voto postponi D. Mittelbachio. Hoc proedriae sive procedentiae praejudicium ab omnibus ultro citroque variis rationibus consideratum tandem ita decisum est doctorem hic promotum statim aptum esse ad facultatis consessum licet actualis consiliorum participatio ex novo statuto ipsi demum post biennium approbationis die elapsum ipsi concedatur. Proinde si quis alibi promotus doctor post bona nova per examen hic admissus vel etiam intra hoc biennium repetat ad facultatem et consilia admittitur nihil tamen praejudicii adferre posse jam per bona nova approbatis vel cum promotis cum post admissionis publicationem etiam veteri statuto aliunde advenientibus (nisi ultra 6 menses differant promotionem) praeoccupent [fol. 219r] sessionis locum. D. Mittelbach amice monendum ut initio nominatis loci competitoribus imposterum cedat quod etiam ultro se facturum fuisse dixit et
concessit.
Conclusum est ut in proxima Fezerianae theriacae dispensatione loco opobalsami
balsamum de Peru optimae notae et oleum rosmarini non tamen cum terebinthina
sed per se destillatum in aequali dosi substituendum.
Praestantius tamen fore si verum Arabiae opobalsamum cum ejusdem ligno et
fructu posset haberi.
Regimen quaerebat an petechiae nigrae hoc tempore grassantes pro signis pestis
habendae et inde mortuorum nomina in schedis cum cruce signanda atque domus
occludendae sint. Responsurn distinguendum esse inter nigra et alia febrium
malignorum sporadice et ex privata causa grassantium exanthemata et inter pestis
maculas mox a principio morbi vel mox post mortem apparentes. Illas enim
contagiosas non esse praesertim si pestis inguinaria vel cum anthracibus non
grassetur. Si vero pestis publica plures domos in civitate et quidem plures homines
in una domo corripiat et inter hos unus cum bubone alter cum anthrace tertius
statim primo vel secundo die cum summa virium dejectione vel in aegri citra
bubonem aut anthracem defuncti cadavere nigrae eaque latiores maculae
conspiciantur talem in scheda mortuorum cruce signandum vel vivum in
lazarethum omittendum et habitationem omnemque infecti hominis suppellectilem
occludendam et a sanorum consortio reliquos inhabitatores esse separandos.
Inspectores infectorum hac de re jam saepius admonitos nulam tamen observare
differentiam et saepe simpliciter febricitantes ad loimocomium ablegare.
loannes Baptista Turcha veterator Neapolitanus jam semel a magisterio sanitatis
judicio et voto facultatis velut ignotus et ignarus agyrta rejectus tunc decreto
comitis Henrici Guilielmi de Stahrenberg aulae praetoris125 remittitur ad facultatem
ut juxta caesaris intentionem examinaretur idque quantocyus fieret ac desuper
informatio ipsi remitteretur. Sed cum inscius linguae germanicae traderet decreto
praetoris aulici se jam ad magisterium sanitatis admissum et saltem de quantitate
salarii anticipato numerandi certior fieri desideraret nihil vero de examine
subeundo vellet audire nec sua secreta dicere se communicaturum perjuraret cum
increpatione dimissus nec amplius est regressus.
Joannes Gasparus Zolner authonticum legitimae nativitatis instrumentum exhibuit
et ad examen pro doctoratus gradu admissus est.
Georgius Achazius comes a Losenstein provincialium [fol. 219v] praeses et
praetor126 per literas mutui compassus ut vocant requisivit facultatem ut aliquot de
suo gremio doctorum una mecum mitteret ad Joannem Ludovicum de Mäming ob
emotae mentis furiam ut uxor asserebat in turri Pailina detentum qui de ipsius
morbo et futura cura judicium ferrent.
Adjuncti sunt mihi D. Wechtler et D. Drogenius qui una mecum dictum de Mäming
visitarunt sed nihil delirii in illo aut plumbi laminam intra cranium capitis per
magicam superstitionem inclausam potuimus animadvertere.
Georgius Peringer hactenus per annos 15 balneator Crembsensis cum viduam
balnei in Rhörbadt duxisset petiit examinari. Examinatus est 18. Septembris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.714, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.714/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success