Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[2. Oktober 1646] VII. congregatio 2. Octobris. Admissi duo med. cand. Christophorus Plöchinger et Mag. Sebastianus Claus petierunt ut pro baccalaureatus gradu examinarentur. Primus mediocriter in respondendo se gessit admissus tamen est cum admonitione ut imposterum diligentius studeret, secundus optime respondit.
Mag. Georgius Steiner jam octo annorum med. stud. Denuo privatim serio admonitus est ut majorern diligentiam adhiberet ni stipendio quod jam per septennium habebat privari vellet. Mag. Qeorgius Metz jam ante biennium promotus med. bacc. iterum ut mense Julio instabat ad disputationem pro doctoratu admitti. Judicavit facultas illi hoc non denegandum. Sed ex responsione publica tanquam ex ungue leonem vel timidum leporem esse cognoscendum. Supplicans tamen uti hoc decretum sic etiam materiae assignationem sollicitare neglexit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.718, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.718/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success