Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. März 1647] I. congregatio 12. Martii. Deliberatum fuit decretum rectoris ad
facultatem ut nimirum ad instantiam et petitionem episcopi Viennensis celebraretur
posthac festum S. Stephani a tota universitate cum insignibus et oratione
solemniter.
Copia literarum haec est: [fol. 225r]
Cum in hac congregatione plurimi seniores abessent, conclusum fuit ut hoc
negotium ad aliam congregationem differretur. [fol. 225v]
Citatus barbitonsor L'Official, qui multoties accusatus fuit, ob varias administratas
curas gallicas quas libere exercuit respondit se immediate subjectum esse
regimini. Conclusum fuit ut adhuc semel citaretur si non compareret apud aulae
marschallcum accusaretur.
Supplicant balneatores civici et accusant socium Bockmayr qui ad S. Udalricum
libere pelves exponit128 et artem contra privilegia ipsorum exercet jussu liberi
baronis a Kirchperg. Judicavit facultas illum citandum et praxin inhibendam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.727, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.727/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success