Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. Februar 1609] Die XXVII. Februarii in meis aedibus iterum congregati fuerunt domini doctoros quibus quod tum ego ex magnifico domino excelsi regiminis cancellario tum D. D. Pisellus ex magnifico D. D. Siess ejusdem regiminis consiliario informationem ad nostram petitionem serenissimo regi ab excelso regimine oblatam omnino a nostris stare partibus intellexissemus exposui. Quare conclusum fuit cum omnes negotium provincialium protestantium brevi et feliciter in aula expeditum iri sperent ut libellum supplicem omnia quae in hoc negotio actitata hucusque fuerint breviter et summatim exponentem conscriberem et compositis provincialium dissidiis assistente D. D. Pisellio regiae majestati in proprias manus offerrem. Verum quia provincialium negotium serius quam speraveramus componebatur hoc in meo decanatu perficere non licebit. [fol. 26r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.73, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.73/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success