Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[9. April 1647] Nona Aprilis II. congregatio. Barbitonsor L'Official tandem venit huic libelli supplices Joannis Pompeati caesaris colonelli Philippi Albrechti vitrarii et Jacobi Jaist scribae postae praelecti a quibus accusatus fuit ob curas sinistre administratas et ab iis solutionem paratam accepit promittendo illis certam sanitatem quae tamen non subsecuta convictus ab iisdem eidemque injunctum ut nummos fraude et dolo acquisitos unicuique restitueret et deinceps ab omnibus curis serio abstineret.
Supplicavit Petrus de Ham Egranus civis et petiit literas commendatitias ad cameram aulicam pro licentia advehendarum acidularum Egrensium. Annuit facultas.
Supplicavit Henricus Peschke pharmacopola ad aureum gryphum et examinari petiit qui admissus est hac tamen conditione ut literas natalitias et disciplinae quas ob Suecos etiamnum in patria degentes producere non potuit post trium mensium spatium produceret qui desuper 18. Junii a domino Fezer et Gebhart praesentatus [fol. 226r] et examinatus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.730, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.730/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success