useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.742
Signature: 1.5.742
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. November 1647
Sitzung vom 16. November 1647  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [16. November 1647] 16. Novembris congregatio. Lecta est informatio concernens

    celebrationem S. Stephani quam quotannis peragi ursit princeps et episcopus

    Viennensis ad illum modum ad quem festa alia solennia celebrari solent quae

    informatio quia affabre facta et sepositis aliarum facultatum informationibus

    prothocollo universitatis inserta etiam nostro actorum libro inseri operae pretium

    fuit.

    Magnifico domino rector venerabile consistorium.130

    Ex decreto A et inclusa literarum copia B. sub initium hujus anni ad nos transmissis intelleximus reverendissimum et illustrissimum principem dominum episcopum Viennensem saepe admiratum fuisse cur universitas ab ipso fundationis suae exordio festum S. Stephani protomartyris (quod more caesarum regum et archiducum aequissimum videri debuisset) publico conventu non celebrarit in cujus tamen ecclesia tam supremos academicos gradus conferre quam facultatum ac nationum patronos publicis et solennibus pietatis offieiis soleat cohonestare. Paterne proinde magnificum dominum rectorem et venerabile consistorium requirere et adhortari ut re mature deliberata statuerent in grati animi signum futuris temporibus hoc festo die cum academicis insignibus solenniter comparere et brevi etiam peroratione divum tutelarem publice honorare. Ad hanc reverendissimi et illustrissimi domini principis et episcopi petitionem pro informatione et voto per adjacens decretum requisiti maturo consideratis rei circumstantiis respondemus: Facultates universitatis adhuc ante 220 annos praeter solennia ecclesiae festa nullo pontificum aut archiducum jussu sed motu proprio sibi tantum celebria patronorum festa singulariter peragenda constituisse. Hanc facultatum constitutionem [fol. 228r] academicae nationes paulo imitatae peculiares etiam patronos publica pietate sibi quotannis celebrandos delegerunt quod institutum postquam Thomas ab Haselbach theol. prof. patribus concilii

    130 Dieses Schriftstück wurde stellenweise wörtlich für die Eingabe des Konsistoriums an den Wiener Bischof Friedrich Philipp Grafen von Breuner 1639-1669 verwendet.

    Basiliensis retulisset concesserunt ut universitas doctoratus promotiones in aede

    S. Stephani exerceret atque in majoribus ecclesiae festis nativitatis paschatis

    pentecostes corporis Christi solenni academicorum praesentia publicam pietatem

    adaugeret.

    Et licet sequentibus temporibus post erertum Viennae episcopatum ejusdem sacer

    antistes et episcopus Georgius universitatem ad festum omnium sanctorum (in

    quorum honorem cathedrale templum primitus erat dedicatuiu) in societatein

    celebrationis invitasset id tamen universitas ob plures causas facere detrectasset

    episcopus a proposito desistere nolons ea de causa ad Maximilianumi I.

    imperatorem provocassot caosar tamen ab intentata novitate uuiversitatem

    absolvit et liberam fore decrevit. Ursit ejusdem et aliorum insuper festorum solenni

    rectoris et facultatum frequentia celebralionem Joannes Faber et Friedericus

    Nausea qua voce qua scripto catholicae fidei propugnatores episcopi sicut etiam

    eminentissimi Cleselii autecessor Gasparus131 apud Carolum archiducem sub

    Rudolpho II. Imperatore Austriae gubernatorem sed inito conatus effectu.

    Etenim Ferdinandus I. in reformatione universitatis anno 1554 publicata titulo de

    stationibus sequentibus verbis hoc solum decrevit: "Stationes tam universitatis

    quam singularum facultatum et nationum solennes qui in aede S. Stephani fieri

    solebant etiam deinceps tum pro ecclesiae tum etiam universitatis dignitate illic

    poterunt conservari."

    Carolus autem archidux ad informationem factam ab universitate ad episcopi

    conatus 26. Februarii 1578 rescripsit se universitatis informationi penitus

    acquiescere. Qua de re videri possunt prothocolla illius temporis et über inscriptus

    (massa universitatis) apud facultatem philosophicam reperiendus.

    Quibus ita se habentibus salvo reliquarum facultatum judicio censemus nihil divi

    protomartyris honori decessurum neque nobis ullam ingrati animi notam adscribi

    posse tametsi in ejus natali novis indulgentiis gaudens basilica scholasticis

    academicorum insignibus non frequentetur quem nihilominus quilibet nostrum

    private pietatis cultu neutiquam omittet honorare.

    Ideoque arbitramur 12 festis solenni academicorum pompa in ecclesia cathedrali

    hactenus celebrari consuetis nullum aliud superaddendum aut novo statuto

    universitatis rectorem ejusdem doctores ad novi conventus et orationis onus

    obligandum esse primo quod Rudolphus basilicae simul et universitatis fundator

    inter festa hujus ecclesiae per universitatem celebranda de S. Stephano nulam

    fecerit mentionem sed divi Gregori Magni papae diem voluerit esse universitatis

    natalem.

    Secundo quod Ferdinandus I. imperator in reformatione ecclesiae saepius

    nominatae anno 1554 facta ut et omnes ipsius Austriae dominio successores inter

    episcopalia festa quibus universitas interesse solet protomartyris solennitatem non

    commemorent.

    Tertio quod cum pridie nativitatis dominicae omnes academici et praecepto

    fundatorum teneantur interesse civici magistratus renovationi qua major diei pars

    consumitur et immediate sequenti die non minus mane quam vesperi natalitia

    redemptoris celebrare convenerint onerosum foret rectori et facultatibus etiam tertio

    die per publicum conventum in templo comparere quo quivis pro privatae pietatis

    affectu ad templum se conferre solet (medicis praesertim ac theologis quorum etiam

    diebus festivis licita est operatio quae tam a morborum curis quam confessionibus

    excipiendis cum corporis et animarum damno rectori adesse aut neglecti officii

    suspicionem incurrere deberent.

    Accedit quarto major in oratoris constituendi conditione [fol. 228v] difficultas cum

    pridie nativitatis rector ipse coram excelso regimine in pervigilia S. Stephani

    131 Kaspar Neubeck 1574-1594.

    quispiam theologorum debeat perorare. Quod si tertio die alia foret facienda oratio saepe duo onera unam eandemque facultatem occuparent aut confunderent harmoniam hactenus laudabiliterconservatam.

    Quinta difficultas est quo minus in privatam petitionem consentiro possimus eo quod ipso die S. Stephani etiam ipsi imperatoros reges et archiduces ad protomartyris natalitia veniant non invitati quae piorum principum erga divum ecclesiae patronum devotio nobis et omnibus aliis cum illis est communis licet academica sceptra non adjungamus videmus enim in nobili hujus saeculi fastu academicos fasces parum aestimari sed contemni potius et remotis nostrorum subsediis episcopali dignitate fulgentibus per vulgares satellites et alios aulae asseclas posttergari et ad vulgus remitti.

    Occurrit insuper quinto non leve novitatis taedium quod peracto majoris missae officio imperator cum tota aula praecurrente plebe domum properare quem episcopus cum clero et universitatis magistratu ad usque templi limina solet comitari absoluta hoc modo festi solennitate et ecclesia hominibus vacua superesset hoc unum ut rector et decani cum pedellis ad subsellia reversi in summa frigoris molestia usque ad 12. peracti prandii horam soli audirent oratorem. Ultimo tandem non videmus cur hoc novo statuto illustrissimo principi episcopo gratificari possemus cum ab ilo nulam benevolentiae vicissitudinem sed diversis actibus crebram nostrae jurisdictionis eversionem experiaraur tum praeter jus et fas contra omnium suorum anteccssorum exemplum librorum censuram sibi vendicare conatur tum universitatis typographos vigore pragmaticae sanctionis a Leone X. pontifice per Maximilianum I. imperatorem impetratae solius rectoris censurae subjectos excommunicatione solenni asserit esse feriendos tum contra pontificum et archiducum decisiones atque factas inter episcopum Viennensem et universitatem transactiones relicta demortuorum canonicorum bona suo foro submittere tentat.

    Quibus omnibus bene et mature consideratis mirari desinet quod uti hactenus ita etiam imposterum episcopali desiderio hac in parte nihil deferendum arbitremur qui rebus ita stantibus nec de jure nec de congruo ad oneris novitatem quidpiam statui debere putamus. Quae paucis pluribus aliis omissis pro voto et informatione voluimus significare.

    Nos commendantos magnifici domini rectoris et venerabilis consistorii observantes. N. decanus et facultas medica.

    Lecta est informatio ab aulae marschalco petita ratione Judaei Pragensis Leopoldi nomine quae per me domino marschalco tradita is omnem benevolentiam facultati promisit prout etiam Judaeus repulsam passus et vacuus Pragam redire coactus est.

    Supplicavit Friedericus Henner barbitonsor comitis de Trautmansdorff admitti ad examen ducturus viduam defuncti Danielis Becker. Orta autem est dubitatio eo quod non tradiderit simul schedam confessionis neque literas disciplinae. [fol. 229r] Supplicat colegium pharmaceuticum et conqueritur contra patres societatis Jesu in domo professa eo quod hinc inde in civitato alliciant magnates et divites ad pharmacopolium proprium atque adeo ipsis libere medicamenta divendant quod cum cedat in damnum civium qui innumeras exactiones et contributiones quotannis persolvere debent a quibus patres omnino liberi vivunt qua de causa facultatis patrocinium implorant. Annuit facultas petitioni et libellum qui latine traditus germanico idiomate vertendum censet.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.