useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.757
Signature: 1.5.757
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Mai 1648
Sitzung vom 12. Mai 1648  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [12. Mai 1648] IV. congregatio 12. Maii. Regimen petiit a facultate informationem

    an febres hoc tempore grassantes pro venenosis et maculae in iis apparentes pro

    pestiforis censendae sint? Respondit facultas febros et maculas nullo modo esse

    pesti annumerandas sed solum febribus malignis et quotannis grassari solitis

    adscribendas. Quia tamen regimen ex relatione unius vel alterius absentis intellexit

    negotium in pleno non fuisse tractatum ideo 31. Maii per aliud decretum mandavit

    ut denuo omnes convocarentur quod factum.

    Conclusum quod in priori nimirum praesentes febrea cum exanthematibus

    grassantes non esse veram pestem dicendam.

    D. Guilielmus Rechperger senior qui ob ardua negotia non comparuit sed facultati

    scripto votum suum transmisit quod ita se habet:

    Spectabilis domine decane nobilis et excellentissime domine doctor et collega

    plurimum observande!

    Quod ad congregationem hodie vocatus non compaream sua majestas caesarea

    me excusat; hora enim prima pomeridiana febri laborare incipiens me secum

    detinet interea tamen ad decretum excelsi regiminis suae spectabili dominationi

    hoc votum scriptum dare volui.

    Morbum qui nunc in civitate grassari incipit esse pestem nemo facile negare poterit

    eum enim talem esse et characteres et brevitas temporis quo durat et symptomata

    demonstrant.

    Petechiae nigrae tametsi non ad pestem sed ad febrim malignam proprie

    referantur tamen quia putredinem seu corruptelam majorem habent ex qua

    nascuntur quam pestis citiusque et majori cum impetu vitam abrumpunt quam

    pestis ideo pesti merito sunt annumerandae eodemque modo quo peste infecti

    tractandi aedes ubi sunt aut fuerunt occludendae ad lazarethum mittendi etc. et

    omnia medicamenta tam [fol. 231 v] praesertiva quam curativa quae impestatis dari

    solent etiam ipsis statim a principio applicanda. Verum quidem sit quamdiu ego

    recordor pestem hic Viennae mense majo incepisse a 66 annis ego nunquam

    memini. Tuae spectabilis dominationis observandissimus D. Guilielmus

    Rechperger.

    Hoc scripto dominus senior toti facultati contradixit interea tamen eventus dein

    aliud demonstravit et Deus optimus maximus nos clementer integro hoc anno a

    dira lue praeservavit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.