Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[28. Juli 1648] 28. citatus fui ad regimen propter magistrum sanitatis. Fuerunt mecum D. Rechperger senior, Tossanus, Mannagetta, Hebertus, Ludwig, Claus. Simul diximus causas et rationes cur proposuerimus doctores extra facultatem Rulandum, Hepp et Hörnick quod ipsi isdem quibus nos privilegis gaudeant et nullum onus sustineant haeretici sint et alias plures.
Responsum fuit quod nunquam fuerit regimini res proposita ut praedicti accusentur regimen desuper justitiam administraturum.
[3. August 1648] VIII. congregatio 3. Augusti. Fuit examinatus Joannes Wenceslaus Mayer ex aphor. 17 sect. I. artis parvae c. 83. Approbatus est.
[6. August 1648] 6. Augusti examinatus est Ludovicus Zerbinus Tergestinus ex aphor. 8. sect. 2 cap. art. parvae 61 et approbatus.
Lectum fuit decretum regiminis concernens magisterium sanitatis. Conclusum ut deinceps junior in facultate hoc munus obeat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.771, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.771/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success