Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[22. März 1650] II. congregatio 22. Marti. Praelecta fuit informatio et votum eorum qui Barbaram Eckerin captivam visitarunt. Placuit omnibus ut consistorio traderetur quod factum.
Matthias Loscher pictor conquestus est contra Annam Pfaffenzelerin obstetricem quod uxorem suam in partu destruxisset. Citata quasi factum negavit et ut actricem circa muliebria mariscis plenam asseruit et ex paupertate ab obstetrice 100 flor. extorquere conabatur. Cum utraque pars ad alterius obstetricis chirurgi et medici testimonium provocaret tandem dolus accusantis apparuit cui exprobrata querelae temeritate silentium imposuit.
Provisor in nigri elephantis officina contra dominam suam conquestus asserebat sibi occludi simplicia et composita pretiosiora omni hora ad usum necessaria praeterea praescriptorum medicamentorum formulae quibus subinde sibi opus esset. Respondit pharmaceutrix provisorem omni die vino madidum negligere pharmacopolium et eidem servientes. Judicatum: actori ebrietatem ex articulo reformationis exprobrandam et nisi sobrius ac diligens esse vellet cum nominis ignominia dimittendum. Huic serio mandatum ut pretiosorum copiam citra dilationem faceret ne medicus et aeger paterentur pondus tamen adnotaret et ex receptis praesente aliquo pharmacopola peteret expensarum rationem. Ut facultatis jurisdictio nunc et futuris temporibus per universam Austriam extenderetur conclusum ut balneatores in districtu Viennensi ad examen citarentur. Si se sistere nollent impetrato regiminis decreto cogerentur quod factum.
Primo comparuerunt Conradus Roler civis Mödlingensis et Joannes Hain in Bösendorf praeterea Jacobus Neuhold in Berchtoldi pago, Martinus Mnurer in Azgersdorff et Paulus Puecher Claustroneuburgensis balneatores qui examinati utcunque ad interrogata responderunt. Priores duo tamen Conradus Roller ilt Mödling et Joannes Hain in Bösendorff artem chirurgicam cum omnibus ad eam requisitis optime scire deprehensi sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.779, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.779/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success