Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[17. Oktober 1650] 17. Octobris ad examen admissus est Nicolaus Masman chirurgus; in praesenti fidei caruit nativitatis et disciplinae documentis quae tamen intra quarti mensis terminum se exhibiturum promisit datis ad id fidejussoribus Friederico Müler pharmacopeo ad aureum cervum et Cajo Bauman chirurgo. Catharina Kreutterin Claustroneuburgensis ibidem Eliae Kreutteri uxor ab officiali Passaviensi ad facultatem transmissa comparuit. Hanc maritus apud consistorium Passaviense adeo clausam et in organis generationis arctam asseruit ut elapsis tribus matrimonii annis eam cognoscere non valuerit et nisi divortium fieret periculum esse ne adulterium committere cogatur ideoque petiit ut facto divortio daretur sibi publicum instrumentum cujus vigore quivis parochus illum cum alia
copulare possit.
Cum utraque pars peteret inspectionem tali decreto ad facultatem est remissa:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.790, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.790/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success