Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[30. September 1650] Spectabili domino decano inclytae facultatis medicae ad exhibendum et officiose requirendum quatenus petitam inspectionem quantocyus fieri procuret ac dein relationem cum judicio suo venerabili consistorio Passaviensi sub sigilo transmittere non dedignetur. E consistorio Passaviensi 30. Septembris. Per Friedericum Höhner igitur chirurgum et Elisabetham Haydin obstetricem D. Tossano et me praesentibus inspecta penitus innocens est inventa et sic responsum: Catharinam Kreutterin ab Elia marito ad irritandum matrimonium velut arctam et circum vasa generationis clausam copulaque conjugali haud cognoscibilem ideoque ecclesiastico tribunali denunciatam et inde ad judicium nostrum remissam inspici curavimus. Omnes firmiter et unanimiter affirmant praefatam Catharinam nullatenus esse clausam vel praeternaturaliter arctam nec ullum habere conjugalis copulae impedimentum quod aliquando sed in paucissimis deprehenditur. Sed ut conjuges efficiantur una caro habere organa generationis ad consumandum matrimonium apta et idonea cognoscibilis igitur cum sit viro sano non frigido nec maleficiato sequitur non consumati matrimonii culpam et impotentiam potius esse in marito non quidem naturalem sed adventitiam et respectivam qui fortassis occulto consortio potens valet cognoscere Bartham non autem propriam uxorem.
Post mortem domini Caroli Perger caesarei superintendentis vacavit officium hoc academicum usque ad reditum domini Leonhardi Richterspergeri designati regiminis cancellarii et universitatis superintendentis.
Sed cum is de instructione sua et absoluto voto disputaret anno praeterito fatis concessit cui in utroque munere successit Joannes Baptista Suttinger j. u. dr. qui 25. Octobris per dominum Guolfgangum Philippum baronem Unverzagt et dominum Michaelem Wirsing j. u. dr. ambos regiminis consiliarios in pleno consistorialium consessu [fol. 242v] est installatus. Circa quem actum nihil singulare fuit observatum nisi quod praeter morem rector ad dominorum commissariorum propositionem etiam germanico et rectori novus superintendens eodem idiomate responderit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.791, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.791/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success