Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[1. April 1651] 1. Aprilis Cajus Bauman asseruit se die cinerum fractam agricolae
tibiam debito modo emplastris et fasciis convenientibus obligatam
conferruminasse.
Post paucos dies se absente Fridericum Hehnner chirurgum vincula dissolvisse
atque inde aegrum os tibiae distorsisse. Sibi tamen culpam non bene compositi
ossis imputari. Petiit ut facultas attestatione scripta illi succurreret os tibiae fractum
ab se recte decenterque conjunxisse Friedericum vero Hehnner quod falcem suam
in alienam messem immiserit mulctari et ad satisfactionem pro impensis laboribus
et medicamentis condemnari.
Respondit Hehnner se ab ipso Cajo in curationis auxilium fuisse vocatum se
vinculum nullum solvisse nisi postquam aeger a Cujo desertus et ipsi Hehnnero
curandus ultro fuit traditus et relictus: proinde se ab intentata querela absolvi
postulabat. Cum Cajus Bauman contra Fridericum Hehnner asserta probare non
posset ac sibimetipsi contradiceret etiam bene factae conjunctionis attestationem
sine praevio aegri examine habere non potuit.
Eodem die provisor pharmacopolii in nosocomio civili contra socium suum
conquerebatur quod eum furti reum in compedes conjiciendum palam et in faciem
dixisset multa in compositionibus faciendis ingredientia penitus omisisset ideo ad
palinodiam et mulctam condemnari rogabat. Quae omnia cum reus fateretur a se
prolata et provisorem hoc modo e conditione exturbare et in ejus locum sese intrudere conaretur ut datis invicem dextris amicitiam redintegrarent et neuter alterum calumniaretur injunctum fuit. Et nisi ab ejusmodi furtorum insimulationibus abstinerent senatui denuntiandos ut velut sacrilegi nosocomi defraudatores punirentur. Quibus auditis conticuerunt et in amicitiam datis dextris redierunt etiam conditione privati.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.798, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.798/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success