useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.800
Signature: 1.5.800
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Juli 1651
Sitzung vom 3. Juli 1651  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [3. Juli 1651] II. congregatio 3. Julii. Legit acta sui decanatus D. Drogenius et approbata sunt. [fol. 245r]

    Conclusum est ut pharmacopoeorum visitationes imposterum accuratius fierent et non tantum obiter pixides inspicerentur specierum et syruporum sed etiam simplicia eorumque repositio diligentius explorarentur. Et cum ad composita onmia quidem necessaria dispensent medico tamen dispensata post inspectionem et inscriptionem digresso aliqui unum aut alterum simplex seponant et omittant conclusum duos visitatores et quidem rerum intelligentes esse designandos qui non tantum disposita simplicia inspiciant et approbent sed eousque praesentes maneant donec omnia trita secundum artem mixta vel cocta fuerint. Praeterea ut hi duo laboris praemium et condignam habeant occupationis mercedem de cujusvis compositi visitatione et approbatione cuilibet doctori certa pecunia per pharmacopoeum solveretur.

    Liborius Baumgart pharm. stud. et Matthiae Mülleri in officina coerulea famulus conquerebatur quod a domino suo dimissus sibi salarium denegaretur neque pecuniam pro variis Mülleri necessitatibus expositam recipere posset addens pleraque composita absque legitima ingredientium additione esse confecta. Contra Müllerus mutuum illud esse nullum sed de pecunia e venditis medicamentis collectum et expositum fuisse affirmavit. Et licet salarii debitum ultro fateretur attamen falsam compositorum compositionem penitus negavit. Concluserunt mutuum esse alterius tribunalis composita in futura visitatione examinanda salarii tamen ut negotii ad artem pharmaceuticam immediate pertinentis solutionem Müllero esse injungendum. Cui decreto tamen Mülerus contradixit et non tantum contra agnitam facultatis jurisdictionem et cepit ad judicem civitatis provocando sed etiam actorem universitati subjectum a praetore in carceres detrudi postulavit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.