useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.810
Signature: 1.5.810
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
 Sitzung vom   

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [17. November 1652] IV. congregatio 17. Novembris. Proposui pharmacopoeorum nostrorum discrepantiam quae in compositione medicamentorum observatur. Si enim medicus praescribat in tribus pharmacopoliis species de gemmis frigidis videmus illas colore odore et gustu mullum inter se differre et rarissime aequales inveniri cum tamen omnes habent unam eandenique in dispensatorio descriptionem. Causa diversitatis non tantum in his verum etiam in aliis erit quod unus omnia descriptionis ingredientia non sumat ex unius vel duorum defectu vel prae avaritia omittat. Igitur facultatis unus vel alter eligatur doctor senior qui quotannis visitatorem agat componendorum ne medicus simul et patiens defraudetur operationis defectu. Hac ratione nullus pharmacopolarum aliquod compositum dispensare praesumet nisi prius omnia ingredientia revideantur et approbentur a visitatore atque in ejus praesentia pulverizata vel decocta misceantur denique totam compositionem se praesente inceptam et absolutam fuisse suo chirographo in libro ad hoc destinato testetur. Judicarunt omnes hoc quidem fore admodum utile et necessarium neminem tamen doctorum hoc [fol. 248v] in so suscepturum nisi hujusmodi visitatori medico pro suis occupationibus condigno salario per pharmacopoeum satisfiat. Hoc si se daturos promiserint facultas de ordinario visitatore deliberabit. Resignavi decanatus mei officium. Accepta: Ab examine 2 baccalaureorum 3 flor., a tribus doctoribus pro sessione 9 flor., loco collationis a D. de Sorbait 15 flor., pro D. Mensurato a duobus repeteptibus 12 flor. Ex 400 flor. censu 20 flor., Elias Sachs debet aerario hoc anno 10 flor. Summa: 59 flor.

    Expensa: De proximo praecedenti decanatu debent mihi 11 flor. 15 cruc. E pecunia D. Glanz domino seniori Crafft, Tossan, Juncker, Magiro, Hebert, Ludwig, Rezer, Schlüter, Greissel, Rechperger, Rödl, Wacker, Gräfinger et Schmuz 2 repetitionis

    aureos 90 flor., pro collatione in festo sanctorum Cosmae et Damiani 49 flor., cantoribus et musicis 10 flor., pedello 9 flor., eidem pro D. Magier I. et II. decanatu 18 flor. Summa: 187 flor. 15 cruc. Debet mihi facultas: 128 flor. 15 cruc. Jo. Guil. Mannagetta. [fol. 249r]

    [1652/1653]

    Acta decanatus I. Petri a Magier phil. et med. dr. comitis palatini caesarei et statuum Austriae superioris medici ordinarii sub rectoratu domini D. Joannis Guilielmi Mannagetta.

    [9. Dezember 1652] Nona Decembris resignavit suum senioratum D. Hubertus Tossanus et electus 18. Decembris D. Joannes Ludwig ut per annum diligenter consistorium frequentaret.

    [13. Dezember 1652] Decima tertia Decembris supplicavit pro examine Philippus Medicus chirurgus qui emit tonstrinam Jodoci Mittermayers senioris chirurgi alias Altmeisters.

    [16. Dezember 1652] Admiserunt ipsum 16. Decembris cum hac conditione ut diligenter legeret hujus artis authores qui de chirurgia scripserunt ut est Paraeus, Fabritius Hildanus, Felix Wirz135 etc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.