Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[21. Oktober 1653] VII. congregatio 21. Octobris. Lectum fuit decretum a regimine in quo omnibus doctoribus inhibetur ut omnis quam primum aliquem infectum
etiam in prima visitatione cognoscit ut non amplius visitet sed statim consorti indicetur caetero quin puniendum.
Ad haec dixit D. Rötzer omnes petechias esse malignas non quidem statim apparent sed ubi apparent medicus a visitatione poterit abstinere limitavit tempore pestis nam contra authoritatem principis non esse disputandum atque decreta vim legis habere.
Caeteri domini doctores judicarunt in petechiis medicus suos patientes posse visitare quae per totum annum grassantur.
Si vero pestis signum adfuerit abstineant et negotium magistro sanitatis comittant. Quod vero domino consuli tales morbos indicare debeamus conclusimus id non pertinere ad medicos quia frequenter signa manifesta et pathognomica ut bubones, anthraces, carbunculi, maculae nigrae non statim in prima visitatione notantur [fol. 253v] saepius in 3. et 4. imo foris erumpunt ut ex observationibus quotidianis habemus. A praxi propterea statim velle abstinere esset contra charitatem proximi nam quotus quisque est Nie ut semper et statim in prima visitatione uniuscujusque morbi normam cognoscat.
Fuerunt lectae literae balneatoris in Wolckersdorff de casu sequenti: Aliquis Viennensis ex Moravia rediens in territorio Wolckersdorffensi rixas incepit ventum est ad arma vulneratur rusticus a tergo usque ad cavitatem corporis ad initium costarum legitimarum. Casus fuit judicatus periculosus maritus mittit pro sua conjuge ipsa advenit cum chirurgo ex civitate socio nimirum Masmanni et vulnus cum balneatore probavit an forte esset aliquod viscus internum laesum aut vulnus quod mortis causa esse possit. Balneator negavit et noluit illum admittere conjux ipsius rediens Viennam sollicitavit apud magnates nempe apud comitem de Trautsohn et ipse me accessit rogans ut ex officio aliquem chirurgum cum ipsa mitterem eo cum placeret dominae. Et chirurgus quem in communi Lotharingum nominant unum ex suis transmitterent dedi decretum sed conjux tantum effecit quantum prima vice balneator inconvenienter ad me et facultatem scripsit. Quapropter conclusum fuit ut ad examen citetur. Misi decretum "An die Zechmeister in dem viertel undermanhardtsberg“ qui remiserunt rescriptum et proxime se adventuros. Comparunt tandem assumpto balneatore ex Wolckerstorff qui quidem puniendus fuisset sed quia pauper reprehensus fuit et debuit deprecari. Ipsique magistri et ipse balneator citatus promiserunt quod velint examen subire.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.836, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.836/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success