Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. November 1653] IX. congregatio 12. Novembris. Misit magistratus Viennensis literas compassus ratione resignationis D. Wacker conditionem hospitalis Viennensis et apposuerunt duorum supplicantium libelos. Conclusum fuit ut D. Schmutz utpote qui cognitionem et experientiam habeat eligatur quod factum est. Lectae fuerunt literae a consistorio Viennensi in quibus accusavit Helena Prennerin suum maritum Matthiam quod laboret lepra propterea divortium petat. Fuit judicatio illum laborare scabie foeda et sicca quam aliqui psoram aliqui lepram Graecorum aliqui serpiginem siccam aut morphaeam indigitant sed contagiosam atque difficulter curabilem omnes concluserunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.842, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.842/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success