Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. September 1654] 27. Septembris celebratum est festum sanctorum Cosmae et Damiani qui id temporis fuit dies dominica. Constitui dominum abbatem ad Scotos sed negatis pontificalibus coactus fuit domum redire et festum tantum de dominica cum commemoratione a chori magistro fuit celebratum. Post processionem dominum cancellarium accessi et memoravi quod ad officium ipsius pertineat quatenus summi pontificis indulta omnibus facultatibus concessa defendat non enim dubito quin non sciat quod festa universitatis sub duplice celebrentur. Excusavit se sibi nihil fuisse intimatum. Orationem habuit Joannes Adamus Garin Ingolstadiensis med. cand. Anniversarium pro defunctis recto tempore celebravi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.853, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.853/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success