useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.855
Signature: 1.5.855
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Jänner 1656
Sitzung vom 8. Jänner 1656  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [8. Jänner 1656] I. congregatio 8. Januari. Franciscus Hileprandt Passaviensis Bononiae

    in Italia promotus med. dr. supplicavit per repetitionis actum admitti ad nostrum

    gremium. Annuit facultas.

    Joannes Baptista Michl med. dr. similiter petiit sed remissus est ad aliam

    congregationem.

    Retuli quod in consistorio a rectore et superintendente caesareo electio

    dominorum medicinae professorum videlicet D. Retzer et D. Schlüter fuisset in

    controversiam ducta scilicet quod illa electio fuisset facta in absentia

    superintendentis. Et licet D. Mannagetta resignasset hanc tamen resignationem

    non fuisse in pleno consistorio acceptatam. Sic per quatuor commissarios videlicet

    per P. Avancinum, D. Hartman, D. Schlütter et D. a Scholzen fuit requisitus ut

    professuram medicinae practicae primariam continuare et ob summam rerum

    academicarum et rerum senioris facultatis medicae in consistorio perseverare vellet

    quod etiam promisit. Reliqui vero duo nimirum D. Retzer et D. Schlütter per nova

    decreta confirmati, ita tamen ut D. Retzer habeat titulum professoris medicinae

    practicae primarii ordinarii Mannagetta vero primarii supraordinarii D. Schlütter

    autem professoris medicinae theoricae primarii titulo gauderet.

    Eodem die tradidit D. Mannagetta litteras obligatorias 400 flor. qui ex fundatione D.

    Geisler piae memoriae supra domum D. Bonani in vico ducali situm ad censum

    perpetuum sunt elocati.

    Tarquinius Roma Neapolitanus agyrta ad probandam quandam antidotum volebat

    vorare bufones. Sed cum jam semel in praesentia D. Släber devorasset unam

    bufonem i. e. partem dissectam absque intestinis illamque cum vino generoso

    exhausisset nolulmus huic actui considere.

    Michael Schopper militiae urbis chirurgus oder Feldscherer deposuerat pelves

    publice in foro. Cum hoc esset contra privilegia chirurgorum civilium sic a me

    accusatus apud principem Gonzagam141 supremum urbis colonellum qui statim

    eosdem deponi jussit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910


    Notes
    141 Don Hannibal Marchese de Gonzaga, Oberst der Stadtguardia 1643-1667.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.