Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[25. Juni 1657] III. congregatio 25. Junii. [fol. 277r] Septem nuper promoti baccalaurei supplicem libellum porrexerunt pro assignanda materia publico disputandi pro supremo doctoratus gradu. Annuit facultas.
Provisor ad nigrum elephantem dom. Saur ad facultatem citatus comparuit. Accusatus fuit quod diversa cathartica medicamenta patientibus cum malo successu exhibuerit et licet omnia negaret tandem tamen manifeste convictus. Facultas mulctavit ipsum 12 imperialibus. Vidua vero domina ipsius stipulata manu promisit quod nunquam permittere velit ut suus provisor medicamenta cathartica absque ordinatione alicujus doctoris de facultate patientibus exhibeat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.881, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.881/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success