Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. Juli 1657] Duodecimo Juli destilator quidam de balsamo sulfuris nomine Johann Weinhart a facultate fuit examinatus. Examen hoc impedire conabatur alius quidam destillator pseudochimicus nomine Ritzinger ob certas quasdam injurias tam reales quam verbales a dom. Weinhart illatas.
Admissus fuit dom. Weinhart sub hac conditione: [fol. 277v] Primo ut ingredientia utriusque balsami (sulphuris et artificialis) fideliter dispenset deinde destillationem in praesentia duorutm vel trium doctorum facultatis in habitatione D. a Magir instituat. Deinde detur ipsi testimonium in quo inseratur quod praeter duo ista balsama super quae a facultate examinatus nihil aliud vel praeparet vel vendat. Ad manus quoque decani promittat se haec omnia sancte servaturum. Interea dictus Weingart Graecium discessit aliasque nundinas frequentavit suumque balsamum neque dispensavit neque destillavit. Praeterea eum tot virtutes de suis balsamis devindicet ut sint quasi instar panaceae contra omnes morbos placuit facultati ut priusquam a facultate testimonium acceperat schedae istae impressae pro libero
arbitrio facultatis emendentur absurda omittantur et quae secundum rationem admitti posse videbuntur substituantur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.882, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.882/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success