Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[11. September 1657] IV. congregatio 11. Septembris. Legit D. Juncker p. t. rector acta sui praeteriti decanatus quae approbata fuerunt. Praeterea proposui quod cum consensu facultatis superioribus mensibus per pedellum decretum miserim ad omnes pharmacopoeos quatenus scilicet inposterum ab omnium catharticorum medicamentorum exhibitione etiam ab ipsa praxi abstineant medicamenta insuper neque dispensent neque praeparent nisi sint a facultatis doctoribus praescripta. Injunctum ipsis fuit ut quilibet suum nomen subscriberet quod facere omnes detrectarunt uti patet ex relatione pedelli. Conclusit facultas ut duo seniores pharmacopoei ad facultatem citentur ipsis severe exprobretur quod tam exiguo respectu facultatis decreta exceperint atque si ita peterent contra nostra privilegia propriumque suum juramentum praestitum agere facultatem cogitaturum alio modo ipsos coercere.
Dom. Müller pharmacopoeus ad aureum cervum petiit sibi concedi dispensare novam theriacam ac Mithridatium. Annuit facultas. [fol. 278v] Sartor civicus David Igelauer accusavit Joannem Michaelem Kreuzendaler ratione luxationis ossis coxendicis perperam curatae. Placuit facultati ut ad proximam congregationem utraque pars citetur ac in praesentia totius facultatis lis dirimetur. Dom. magister sanitatis D. Plöchinger porrexit libellum supplicem facultati in quo conquerebatur quod dom. consul Viennensis ipsum ad impossibilia imo absurda praestanda cogere velit salarium ipsi interim nullum persolvi ea propter se cogitare officium magistri sanitatis resignare. Conclusit facultas magistrum sanitatis esse defendendum coram excelso regimine.
Balneator Neostadiensis Michael Danneperger vendita sua officina Neostadiensi aliud hic Viennae balneum auf der hohenbruckn emit. Examinatus fuit et approbatus sub decanatu dom. D. Mannagettae 1651. Facultas testimonium dicto balneatori dedit ad dom. Viennenses quibus paulo post etiam a balneatoribus fuit praesentatus ac tandem suo balneo frui coepit. [fol. 279r]
Conclusit insuper facultas si posthac balneator extraneus Viennae balneum emat licet ante a facultate examinatus fuerit ut extra Viennam praxin exercuerit nihilominus dum pedem figere velit Viennae ac suum lucrum quaerere ut denuo collationem det ac taxam persolvat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.884, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.884/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success