Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[28. September 1605] Die 28. Septembris, D. D. Joannis Bittneri, et Tobiae Piripachii, Emericani stipendii superintendentum, ad supplicem Pauli Täczgern Viennensis Austriaci libellum, pro consequendo stipendio Emericano informationem accepi quam dominis doctoribus facultatis, una cum resignatione ejusdem stipendii Balthasaris Pastorii, medicinae studiosi, post abitum ejusdem in Italiam, alterius [fol. 3v] cujusdam medicinae studiosi opera, ut et D. D. Scarmilionii scripta valedictione pariter post ejus ab hinc in Italiam discessum per praefatum medicinae studiosum mihi allatis transmisi. Praefati Pauli Täczgern petitioni hac vice satisfiat, votorum pluralitate concludente.
Die 28. Septembris, accesserunt me, dom. D. Tobias Piripachius, et Joannes Kleele pharmacopoeus rogantes, ad conducendum in Christo pie, in summa tamen paupertate demortui D. Joannis Geusii nostri collegii membri funus, quo pro suo statu et nostri collegii honore decenter sepeliri posset, omnes simul, singulare misericordiae opus exercendo aliquid contribueremus8, quod ad meam dominis doctoribus scripto transmissam intercessionem factum.
Dederunt enim singuli domini doctores seorsim, ita ut collecti fuerint 13. Rhen. et 26 num., quam pecuniam D. D. Piripachio et Joanni Kleele pharmacopoeo per pedelli famulum transmisi, unde honorifice tumulatus et sepultus fuit dominus noster Geusius, cujus anima perpetuo Deo vivat.
October:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.9, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.9/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success