Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[12. März 1658] I. congregatio 12. Martii. Supplicarunt primo septem domini doctorandi pro continuando stipendio per annum post acceptum doctoratum propter multas expensas sed fuit illis denegatum.
Maria Simon Gräplerin uxor militis et hortulani nata in Berchtoldsdorff 10 annis obstetrix suburbana ad S. Ulricum et in Neustifft didicit artem in patria apud matrem et aviam obstetrices quando ultima ante tres annos mortua aetatis 102
annorum petiit examinari. Commode respondit et stipulata manu promisit quod non velit artem exercere in civitate.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.908, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.908/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success