Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[26. April 1660] III. congregatio 26. Aprilis. Primo Adamus Schober circumforaneus
supplicavit facultati quatenus praxis medica carnifici in Egenburg prohiberetur.
Annuit facultas.
Secundo supplicarunt obstetrices facultati quatenus certus numerus illarum scilicet
12 assignaretur. Consensit facultas et ut in posterum coadjutrices semper 4 annis
artem addiscant priusquam ad examen admittantur statuit. [fol. 299r]
Tertio supplicavit Maria Thiloin ad nigrum elephantem propter Ferdinandum Hessing
ratione examinis pro provisore. Quia vero collegium pharmaceuticum contra illum
fuit protestatum et quod illorum statutum putativum violaverit apud patres
societatis serviverit domina interea mortua res in suspenso aliquamdiu permansit
nihilominus conclusum ut collegio pharmaceutico decretum in quo ipsorum
temeritas inobedientia et putativum statutum in praejudicium facultatis factum
exprobraretur, transmitteretur quod ipsis 1. Maii per pedellum est transmissum.
Quarto supplicavit dom. D. Monschein cum per 3 annos facultati fideliter serviverit
nihilque unquam acceperit ut ipsius esset memor. Conclusum ut 12 imperiales
darentur.
Item conclusum ut dom. D. Rigos resignarem stipendium quod factum 3. Martii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.930, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.930/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success