useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.942
Signature: 1.5.942
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Dezember 1660
Sitzung vom 2. Dezember 1660  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [2. Dezember 1660] Secunda Decembris Magdalena Baumgartnerin coadjutrix

    apud Annam Heissin inscripta fuit item Anna Maria Helfferin apud obstetricem

    Schlosserin.

    VII. et ultima congregatio 2. Decembris. Primo supplicavit Georgius Göz Franco

    disputare pro suprema laurea deinde resignavi officium.

    Sequuntur rationes:

    Accepta: Ab examine Barbarae Langin remanserunt 6 flor., a Michaele Braun

    balneatore propter testimonium 3 flor., ab examine quatuor baccalaureorum 12

    flor., ab examine balneatorum ad S. Vitum et Sigrizkürchen 12 flor. Decimo Julii

    dom. Mag. Bonanus misit per pedellum censum propter pecuniam super ipsius

    domus elocatam 11 flor. de quibus pedellus cum alias 20 flor. esse debuissent pro

    salario reservavit 9 flor. Prima Julii ab examine pharmaeopoei Steugens et propter

    testimonium 6 flor. [fol. 300v] ab examine chirurgi Jodoci Boitters 6 flor., ab

    examine pharmacopoei Thillo 6 flor., propter litteras obstetricum quo ad certum

    numerum 18 flor. Summa: 80 flor.

    Exposita: Curavi fieri novum epomidem ex propriis pro honore facultatis et S. S.

    Cosmae et Damiani et mei memoria: constabat 42 flor. 30 cruc. quem facultati

    donatum volo. Dom. D. Monschein 18 flor., pro festo nostro mercatori pro

    saccharatis 33 flor. 30 cruc, pro fruetibus et pane butyraceo 2 flor. 30 cruc, pro

    pomis aureis et lemonibus 30 cruc, pro quinque mensuris Vindicanea et vini Moscato totidem mensuris 14 flor., musicis ad S. Stephanum 10 flor., dom. Cosmerovio pro 200 exemplaribus propter orationem 6 flor., pro compactura bibliopolae 6 flor. 14 cruc., tibicinibus 3 flor., dom chori magistro ad S. Stephanum 1 flor. 30 cruc, pedello pro necessariis 3 flor. 38 cruc, sacristano 45 cruc, pedello salarium 9 flor., D. Monschein 9 flor.

    Hisce vale clara posteritas et mei quondam memor. Summa: 117 flor. Restaret mihi facultas 37 flor. quos tamen donatos volo. Thomas Ferdinandus Rödl med. dr. [fol. 301 r]

    [1660/1661]

    Acta decanatus II. Joannis Ludovici phil. et med. dr. electi 2. Decembris 1660 sub rectoratu domini Joannis Guillelmi Mannagettae med. dr. etc.

    Supplicavit adhuc sub decanatu D. Roedl et aliorum facultati D. Niderpichler medicus Cremsensis et accusavit pharmacopolam ejusdem loci Ludovicum Morel quod strueret vitae suae insidias. Citati sunt ambo ut tandem aliquando litigium aliquot annis continuatum componeretur. Comparuerunt in aedibus domini rectoris et mea et Czascheli praesentia utraque pars cum suis advocatis fuit audita. Judicarunt praesentes cum tota actio versaretur in injuria verbau ut D. D. Niderpichler pharmacopola deprecaretur tanquam laeso deinceps viverent in pace et ista tota lis fuit composita.

    Secundo supplicat Georgius Noblick pharmacopolae ad rubrum cancrum socius qui accusat Herum Joannem Ludwig ob denegatam solutionem 4 mensium quem loco solutionis verberibus tractavit. Transmissus est libellus ad pharmacopolam Ludwig pro informatione et hoc crebrius repetitum. Quia vero pharmacopola Ludwig ad rubrum cancrum nunquam respondit nec comparuit saepius citatus etiam sub clausura officinae condemnatus est cum refusione expensarum et solutionis. Huic decreto adhuc non parere volens socius eidem libros et alia utensilia ex officina sustulit eaque tamdiu retinuit [fol. 301 v] donec ex integro fuisset persolutus et ita lis fuit finita.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.