Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[20. Jänner 1661] I. congregatio 20. Januarii. Lectus fuit libelus supplex rev. patris Pizzoni praepositi domus professae qui supplicavit caesareae majestati et accusavit collegium pharmaceuticum Viennense quod statuissent ne deinceps socius aut discipulus ullus qui patribus inservivisset aut apud illos disciplinasset a colegio pharmaceutico hic aut alibi susciperetur aut pro habili judicaretur. Petierunt praeterea patres ut ipsis licitum foret pharmaca sua magnatibus et aliis divendere medicis etiam de facultate mandaret imperator receptas patientibus praescriptas ad domum professam dirigere et alia puncta numero sex. Decrevit sua majestas excelso regimini pro informatione et voto.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.944, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.944/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success