Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[18. März 1661] III. congregatio 18. Martii. Primo lectus est libellus supplex
Sebastiani Burgart barbitonsoris Neostadionsis in quo petit examinari. Admissus
est.
Secundo lecti sunt supplices libelli Catharinae Ableserin et Barbarae Kopitzin quae
petierunt examinari et succedere in locum defunctae Ursulae.
Quia vero statutus est certus numerus ut saltem 12 sint in numero et ideo illis a
facultate collatum est privilegium conclusum fuit [fol. 303r] ut quidem ambae
admitterentur quia utraque absolvit annos disciplinae priori tamen daretur
testimonium ultimae vero maneret penes facultatem.
Tertio Mag. Christophorus Resch med. bacc. petiit disputare pro licentiae gradu.
Quarto dom. Joannes Adamus Spenholtz med. dr. Paduae promotus petiit suscipi
in gremium facultatis et materiam sibi assignari pro actu repetitionis.
Sed quia testimonium non sufficienter fuit solennisatum et dom doctor promotus
solum authoritate Veneta (Albo ut vocant) et non pontificia et caesarea ideo non
est admissus donec produceret supplementum pontificium et caesareum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.949, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.5.949/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success