Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[22. Juni 1661] III. congregatio 22. Juni. Fuit quaestio resoluta cum D. Spenholtz
supplementa sui privilegii non producere posset ob absentiam imperatoris et nuntii
an interea possit ipsi assignari aphor. Conclusit pluralitas quod ita et sorte obtinuit
aphor. 16. sect. I.
Supplicat Joannes Baptista Verbetzius med. stud. [fol. 303v] sibi assignari
materiam pro prima laurea. Similiter supplicarunt domini doctores juniores de
facultate et conquesti sunt contra illos qui sine licentia praxin exercent. Quibus
respondit facultas justam esse petitionem si supplicantes denominaverint
practicantes fore ut mulctentur.
Tertio Joannes Gersten barbitonsor petiit examinari et admissus est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.953, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.953/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success