Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[4. Februar 1662] II. congregatio 4. Februari. Primo D. Raidt medicus provincialis
Crembsii collega noster petit attestationem curae methodicae ad regimen contra
Wernerum Crembsii habitantem. Fuit ipsi exhibita lectis remediorum formulis a D.
Joanne Guilielmo Mannagetta et D. Wechtlero sub praedictorum sigillo et
subscriptione.
Secundo Joannes Casparus Pichelmayr chir. stud. in Baden vult exercere chirurgiam
contra quem protestantur chirurgus et balneator ibi habitantes. Respondebat
facultas petitum hoc non habere locum. [fol. 306r]
Tertio D. Latomus medicus Graecensis se insinuat quod velit ad facultatem repetere.
Consentit facultas.
Quarto stipendium 1100 flor. D. Andreae Perlachii pro facultate medica fundatum
per errorem possidet juridica facultas. Ideo fuit couclusum ut per supplicem libelum
ad consistorium nobis restituatur quod in actum redegi sed pro tempore nihil obtinui.
Quinto super stipendium Bittnerianum superintendentes designati D. Rödel et
Moquentin.
Sexto Walpurgis Wagnerin obstetrix petit licentiam sororem propriam Magdalenam
Baumgarttnerin instruendi mortua Anna Heyssin ejus magistra et ut apud illam
annos disciplinae absolvere possit quod fuit concessum.
Septimo Barbara Langin obstetrix cum sit gravida desiderat coadjutricem quam
vult informare ut extra urbem obstetricem agere possit. Fiat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.969, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.969/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success