useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.5.976
Signature: 1.5.976
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. Mai 1662
Sitzung vom 17. Mai 1662  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676

    x

    [17. Mai 1662] Die 17. Mai examini se submittebat Joannes Zengerl Gmundensis superioris Austriae pharm. stud. et fuit approbatus.

    Guilhelmus Zolikoffer Viennensis maritus Annae Mariae Voglin ab officiali Viennensi ad facultatem transmissus comparuit. Hunc uxor apud consistorium adeo impotentem asseruit ut elapsis aliquot matrimoni annis eam cognoscere nec copulam consumare potuerit imo quod virgam nunquam erexerit nec erigat ac defectu quodam testiculorum laboret ex quo eum non tam frigidum et sic natura quam destructum et sic defectu quodam exteriori impotentem asserit. Reus autem actricis querelam negat quam ipsa oculari inspectione probare intendit. Ideo consistorium facultatem officiose requisivit quatenus petitam inspectionem quantocyus fieri procuret ac deinde relationem cum judicio consistorio sub sigillo transmittere non dedignetur. Per Joannem Neandrum igitur chirurgum praesentibus D. Mensurato, D. Sorbait et me decano inspectus et sic responsum. [fol. 308r] Reum per certos collegii doctores et chirurgum juratum inspici curavimus qui omnes unanimiter affirmant praefatum Guilhelmum Zolikoffer ex defectu quodam exteriori testiculorum impotentem non esse licet enim sinistro testiculo carnositas quaedam

    accreta sit attamen illa in persolvendo debito matrimoniali minime obesse potest. Praeterea dicit reus se singulis diebus mane virgam erigere tum etiam semen emittere posse et quod actu copulam consumare queat et hoc praestare velit si uxor sibi restituatur. Ex facultate die 7. Junii 1662.

    Verum cum actrix non acquiesceret sed inspectionem reiterari denuo rogaret inspectio fuit repetita per supra nominatum chirurgum praesentibus dom. doct. Joanne Guilhelmo Mannagetta archiatro Mensurato Ludovico et me decano et secundum consistorio responsum transmissum: [fol. 308v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.