Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[27. September 1662] Corporis constitutionem exacte inspicere curavimus et omnes firmiter et unanimiter priori judicio inhaerent nempe praefatum Zolikoffer neque frigidum neque maleficiatum neque quoad facultates impotentem existere subjunctis commoti rationibus. Qui enim frigidus est Nie ob ignaviam genitalium partium ab imbecilitate caloris nativi prodeuntem copulam carnis exercere non potest; reus autem praeterquam quod genitalia habet bene constituta et plurimis pilis dotata insuper affirmat se membrum virile erigere posse usque ad operis consumationem nempe seminis emissionem neque de aliquo praeterito vel praesenti morbo ad corpus refrigerandum habili certa indicia habentur. De maleficio similiter nula occurrit suspicio nam difficulter doctores expiscari noverunt signa quae maleficiatum hominem absque ulla haesitantia a frigido distinguant ita ut totam maleficiatorum cognitionem reducant ob absentiam signorum quae frigiditatem attestantur. Quoad facultates has inspicere non solum ridiculum sed supra artis potentiam est. Sunt enim qualitates partibus inexistentes quibus tanquam proximo principio anima functiones aliquas determinate exercet pro diversa organorum constitutione. Quibus consideratis reum de impotentia arguere rationabiliter non valuerunt. Haec referre et nos commendare voluimus. Ex facultate nostra die 27. Septembris 1662.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.977, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.977/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success