Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[6. November 1662] VII. congregatio 6. Novembris. Primo D. Joannes Ludovicus
praelegebat sui decanatus acta quae approbata fuerunt.
Secundo Joannis Christophori Vetterls Egrani supplex libelus ad suam caesaream
majestatem ab regimine ad facultatem pro informatione transmissus est.
Augustinus Vogelius med. stud. supplicavit pro vacante stipendio Emericano et
obtinuit. [fol. 31 0v]
Proposui negligentiam haeredum Lucae Bonani j. u. dr. in persolvendo censu
ratione 400 flor. ad facultatem spectantium. Conclusum fuit hanc summam statim
ab iis esse exigendam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.986, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.986/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success