Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. Jänner 1664] I. congregatio 15. Januari 1664. Proposui quid faciendum cum ilis 400
flor. nimirum si ipsos elocandi commoditas detur id mihi significetur aut secius hisce
vacantibus mihi culpa ratione interesse non imputetur. Conclusit facultas ut dato
elocationis loco elocentur alias potius maneant in cista.
Tumultuosis ergo hisce beli Turcici temporibus nulus mihi innotuit locus cui fidendum
fuisset adeoque in ladula manserunt.
Votum fuit dom. Ignatium Bonano accepisse a facultate 400 flor., pro capitali et esse
tepidum in solvendo interesse quemadmodum D. Czaschelius retulit se nihil sub suo
decanatu de 20 flor., pro annuo interesse accepisse. Conclusum ut mittantur duo
dom. commissari qui adeant dom. Bonanno qui de rei certitudine inquirant. Dom.
Bonanno mihi scripto significavit vietantias monstrare se semper fideliter solvisse
idque praecedenti anno fecisse imposterumque praestiturum.
Et cum domus ipsius pro hypotheca sit adeoque pecunia tute elocata concessum est
ut capitali fruatur.
D. D. Joannes Jacobus Branz Argentinensis Paduae legitime promotus supplicat ipsi
aphor. assignari. Admissus est et sorte accepit aphor. 20 sect. II. Theses cum laude
defendit.
D. Scultetus petit materiam pro baccalaureatu. Accepit materiam de symptomatibus in
genere. [fol. 318v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.994, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.994/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success