useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.106
Signature: 1.7.106
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Jänner 1683
Sitzung vom 2. Jänner 1683  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [2. Jänner 1683] I. congregatio 2. Januarii 1683. Proposui, quod ex 200 flor. pedello elocatis adhuc 100 flor. restant. Quia vero de jactura hujus pecuniae periculum imminet, ex eo quod hic debitor nec per hypothecam, nec per fidei jussorem securitatem praestare possit et ipse aliunde etiam multo aere alieno pressus et inops cum solutione cunctetur, modum antecessoris mei imitandum duxi, ut nimirum quivis ex gremio pecuniam illam, quam pedello pro hoc anno xenii loco dare vellet ad manus facultatis deponat.

    Consensit facultas et collegi itaque tum ex hac pecunia tum aliis juribus pedello debitis 50 flor., ita ut restent adhuc 50 flor. persolvendi. [fol. 38v]

    Monui facultatem, an non prae foribus jam stante periculosissimo isto bello Turcico pecunia in aerario nostro asservata una cum argenteria, sceptro et reliquo apparatu ad facultatem pertinente ad locum aliquem securiorem sint transportanda?

    Respondit facultas attendendum esse, quid consistorium de rebus ad universitatem spectantibus determinaverit et tempus esse expectandum. Cum vero praeter exspectationem urbs in mense Julio ab excrcitu Turcico subitanea obsidione arctissime clauderetur, omniaque spoliis et rapinis exposita viderentur, aerarium nostrum mihi concreditum eo quod potui modo ut proprium custodivi.

    Consul Viennensis accusavit chyrurgum quendam non examinatum ad S. Udalricum, quod illicite practicando et febres praesertim malignas modemo tempore grassantes ineptis remediis tractando multum damni faciat, qui non ita pridem lanionem civicum cum duobus famulis suis febre petechiali laborantes praeter caetera inconcinna sua remedia vinum calidum et tragaeam (vulgo triet) cum vino fortiori paratam tanquam egregium cordiale ipsis praebendo eo perduxit, ut magister intra triduum extinctus, duo vero ipsius famuli per alium medicum legitimum vix e mortis faucibus fuerint erepti. Citatus non comparuit cum hac excusatione, quod non liceat ipsi sine consensu domini sui, cujus fundum inhabitat.

    Occasione hujus tradidi libellum supplicem regimini, in quo non solum de praefato sed de omnibus aliis similis farinae pseudomedicis nomine facultatis sum conquestus et pro medela rogavi.

    Respondit regimen: Denen Supplicanten widerumb hinaus zu geben und wenn sie die angegebene practicanten mit Tauff- und Zunamben werden benennen, folgt sodann ferrer beschaidt.

    Repetii petitum et praeter innumeros alios sequentes cum adjunctis attestationibus de male administratis curationibus in specie denominavi: [fol. 39r]

    Adam Pründlbauer ein unexaminirter Barbierer bey S. Ulrich im golden Schiff.

    Martin Sterlitz ein Koch in der Leopoldstatt bey dem gulden Bären, qui spiritum urinae contra omnes affectus morbosos tanquam selectissimam panacaeam indifferenter divendit.

    Joannes Bolivsky ein verdorbener Apoteckergesell, anjezo mit einer Kreutlerin verhayrath, under den Weisgärbem.

    Heinrich Herolt ein verdorbener Apoteckergesell bey der Stattquarti under der schwartzen Picken dienent.4

    Andreas Bais ein Rauchfangkehrer.

    Hic omnibus licet tentatis, super hoc tamen memoriale responsum nullum obtinere potui.

    Mentio facta fuit de Georgio Krekler personae caesareae chirurgo, quod de suo chir. doctoris titulo sibi praesumens contra depositum juramentum et reversales in eadem sua promotione datas intemorum morborum curationes passim suscipiat et receptas ad pharmacopolia more medicorum suo nomine (Dr. Krekler) subscriptas mittat.

    Conclusit facultas, ipsum in privato esse admonendum, ut a similibus abstineat et intra limites suos se contineat, secus futurum, ut ejusmodi receptae in officinis pharmaceuticis deprehensae a medicis lacerentur et si desuper non destiterit, puniatur.

    Citavi medicos extra facultatem hic Viennae commorantes, nimirum D. Mosconi Italum, Dullinger, Bauman et Gründl, adhortatus sum eos, ut aut privilegiis facultatis se conformes facianit et interim a praxi abstineant aut ab hinc recedant. Interea tres eorum Mosconi, Dullinger et Gründl alibi accomodati hinc abiverunt, D. Baumann vero morte se exemit. [fol. 39v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    4 Reservemann dieser Truppe, welcher die Löhnung auf Lebenszeit bezog.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.