Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. November 1684] Die 4. Novembris praesentatus fuit chirurgus aulicus privilegiatus Rudolfus Henricus Tauber a Daniele Schrader. Ex theorica parum respondit ad rem, non adeo substitit.
Fuit quidem admissus sed cum summa exhortatione et conditione, ut per annum non practicet sine assistentia alicujus senioris. [fol. 52r]
Pharmacopoeae fuerunt omnes visitatae et inventae sunt satis bene instructae. Sicut et officinae materialistarum et etiam inventae sunt satis oppulenter et recenter instructae.
Missum est nobis a camera aulica decretum requisitorium vulgo ein Ersuchschreiben ut revideamus receptas, quae fuerunt factae tempore obsidionis et post dom. Buntz pharmacopolae ad aureum gryphum et ut demus desuper relationem. Et sumpsimus duos pharmacopolas, ut examinent omnia in praesentia mei et D. Ganser et inventa sunt omnia juste taliterque subscripta. Relatio a nobis transmissa est Buntio, ut tradat camerae aulicae.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.128, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.128/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success