Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[6. Dezember 1684] VI. congregatio 6. Decembris. Pedellus cum jam integre solvisset debitum una cum annuo interesse, supplicavit, ut ipsi extraderentur obligationes. Annuit facultas.
Secundum fuit ratione negotii Lincensis concemens pharmacopolas. Scripsit enim advocatus olim noster Mayr Dri Ganser et Dri Illmer sollicitando honorarium pro syndico statuum Lincensium ob factam in illo negotio relationem. Petiit autem 50 imper. et taxam cancellariae et proprium suum honorarium. Super hoc conclusum fuit, ut proximus decanus amicabiliter scriberet expiscando contentum relationis. [fol. 53r] Et si quid in favorem facultatis factum sit, aliquid ipsi promittatur sin minus nihil dandum.
Tertium fuit quid dandum sit advocato nostro pro annuo suo labore serviendo nobis contra adversarios. Conclusum, ut detur ipsi aliqua discretio mihique commissum fuit.
Conclusum, ut sine causa praegnante non immutemus advocatum nostrum nempe dom. D. Wenceslaum Gallum Otschenasekh.
Cum D. Ulmer electus sit in rectorem, locus senioratus in consistorio vacat. Elegerunt meam indignam personam. [fol. 53v]
Sub meo decanatu mortuorum nomina: D. Petrus Lconhardus de Monquentin, D. Melchior Schubhardt, D. Laurentius Stuber maj. personae medicus, D. Ferdinandus Scultetus, D. Linkh physicus nosocomii civici, D. Franciscus Henricus Kirchler. Requiescant in pace. Amen. [fol. 54r]
Accepta: Ab antecessore 434 flor. 34 cruc., a Francisco Kauffman 60 flor., a pedello 53 flor., pro inscriptione 3 obstetricum 4 flor. 30 cruc., pro examine 2 obstetricum 6 flor., pro examine quatuor pharmacopolarum 12 flor., pro examine 2 chirurgorum 6 flor., pro examine lithotomi 3 flor. Summe: 579 flor. 4 cruc.
Expensa: In festo Ss. Cosmae et Damiani pro musica 10 flor. 30 cruc., curatis 1 flor. 30 cruc.. aedituo 45 cruc., pro collatione saccharatis et vino 50 flor. 13 cruc., pro pane 3 flor. 20 cruc., pedello pro utensilibus 5 flor. 25 cruc. 2 den., salarium 9 flor., pro nuptiis suis 9 flor., advocato nostro 15 flor., pro expensis judicialibus 1 flor. 27 cruc. Summa: 106 flor. 12 cruc. 2 den. Remanent: 472 flor. 52 cruc. 2 den. Dedi successori 479 flor. 4 cruc. [fol. 54v]
Soli Deo gloria.
Carolus Festa phil. et med. dr. m. p. [fol. 55r]
[1684/ 85]
Acta decanatus VI. Francisci Ganser phil. et med. dr., electi 6. Decembris 1684 sub rectoratu domini D. Friderici Ferdinandi Illmer de Wartenberg phil. et med. dr. praxeos professoris primarii, majestatis consiliarii et personae medici.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.130, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.130/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success