Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[18. Dezember 1684] Die 18. Decembris curavi per pedellum citari ad hospitale civicum D. Festa, Pfan, Gallermair, van Tran, van der Heiden, obstetricem Teuflin Aufbetterin in domo Parzmeiriana, ubi propositum fuit negotium, quid respondendum sit ad litteras compassus a dom. judice et dom. praetorianis Viennensibus transmissus ratione cujusdam foeminae, quae accusabatur de infanticidio commisso.
Serio omnibus rite pensitatis vota adeo differentia invenimus, ut quid certi concludendum vix reperire licuerit. Quia tamen plurium sententia, quae voluit foeminam hanc febre continua cum deliriis summis et dissenteria laborasse, neque primis diebus (ut fieri debuisset) excrementa inspecta sed rejecta fuere, adeoque de corporis delicto nil certi constet, judicamus ream liberandam et absolvendam quod et dom. praetoriani in rescripto acceperunt et acquievere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.132, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.132/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success