useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.139
Signature: 1.7.139
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Juni 1685
Sitzung vom 28. Juni 1685  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [28. Juni 1685] IV. congregatio 28. Junii. Legit D. Festa acta sua, quae approbata sunt. Cum ergo in antiquioribus nostris statutis jam saepius reperiatur, ut quando publica celebratur congregatio, ad quam omnia membra citantur, absentes in poenam non contradicendi sint contemnati, utique haec acta rata et approbata manebunt.

    Iterum importune Lincenses suam solutionem urgent, comminando quod velint alias nos accusare. Conclusum, ut respondeatur, si non velint nostro concluso acquiescere, esto libitum, ut nos accusent. Sed nihil hactenus urserunt.

    Proposui, cum pharmacopoei saepius adhortati et per decretum moniti, ut dum venditionibus pharmacopoearum intersunt, valorem et pretium medicamentorum taxant, id authoritate propria facere non praesumant sed praesente uno et altero dom. doctore quemadmodum hactenus laudabiliter observatum fuit, id faciant.

    Cum ergo benignioribus adhortationibus refractarii id facere detrectent et ultro pharmacopoeam ad aureum cervum et ad auream coronam soli et sine praesentia nostrum visitaverint et taxaverint, hinc apud regimen, ad quod negotium hoc jam ante annum devolutum fuit, accusari debent.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.