Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[26. August 1686] II. congregatio 26. Augusti. Accusat dom. Mayr imperatricis viduae pabulorum praefectus chirurgum Decore ratione alicujus taxae valde excedentis pretium propter unum patientem a se curatum ut facultas moderet taxam. Et licet Decore ab initio bis citatus noluerit comparere praetendendo, se jam hac super re habere sententiam a judicio praefecti aulici, tamen ubi illi insinuatum est, quod taxa chirurgicorum operum ad facultatem spectet et quod si non comparuerit in contumaciam contra illum procedetur obedivit et se stitit cum suo advocato D. Kirchler. Et quia vidit facultas, quod officium mareschallatus aulici in contumaciam ob inobedientiam similem ibi commissam illum Mayr in solutionem condemnasset facultas illius sententiam approbavit et edixit, se acquiescere in sententia dom. mareschalli.
D. van der Heiden accusat illum Decore quod in aliquo officiali militari curasset dyssenteriam et sua medicamenta sprevisset et quia omnino negavit et clare nisi per foeminas factum convinci non posset, reprehensus est et dimissus est.
D. Springenfels supplicat admitti ad actum repetitionis et admissus est. [fol. 59v]
Supplicat dentifraguli uxor vidua in foro judaico habitans, ut habeat licentiam exponendi magnum dentem et per suum novum maritum exercendi artem dentifragulam. Et cum esset haereticus neque examinatus esset, denegatum est illi.
Quandoque in collegio nostro sunt incorporati rectores, consiliarii caesarei, liberi barones, equites nobiles, statuit facultas ut impostorum supplicantes apothecarii, chirurgi, balneatores, obstetricos, opthalmici, lithotomi, agyrtao, empirici medicastri et medicastrae in suis supplicibus libellis dent facultati titulum gratiosi.
Decretum est, ut chirurgis tam caesareis privilegiatis aulicis quam civilibus castrensibus, foeminis medicastris et omni altori feci stentoriae inhibeatur, ne se immisceant curis medicis et morbis curandis, quorum cura et depulsio ad solos medicos pertinet.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.148, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.148/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success