Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[29. Dezember 1678] I. congregatio 29. Decembris. Petiit suppliciter pedellus, quatenus sibi a facultate indulgeretur, ut ex capitali 200 flor. quos debet, posset annue ad novum annum persolvere 50 flor., eo quod ob penuriam totum una vice persolvere non posset, quod ipsi indultum fuit, ita tamen , ut super hac indulgentia traderet novam obligationem promissumque servaret, nam absque hoc omnia ipsius mobilia stannea praecipue fuerunt ex nummis facultatis empta.
Remonstravi facultati, aliquot esse processus apud facultatem, cum absque hoc annus periculosissimus ratione contagionis immineret, quo vix 5 decani sufficerent, ut tentaretur amicabilis compositio vel cum non habeamus forum litigiosum, ut remitterentur litigantes ad consistorium vel alios judices competentes, quod et unanimiter conclusum fuit et executioni feliciter per me datum.
Missum fuit decretum a consistorio; petebat enim imperator a quovis locupletiore ex facultate pro necessitatibus publicis 1000 imper. Conclusum fuit, ut impossibilitas per rescriptum modeste remonstraretur. Motiva autem fuerunt sequentia: [fol. 8v]
Primo, quod ditiorum bona consistant in domibus, vineis et aliis immobilibus, quae alias contributionibus intolorabilibus sunt oneratissima, secundo, quod maximus sit practicantium numerus, praecipue exterorum, unde plerique suo privantur lucro et plurima alia tribus consiglaris chartae comprehensa.
Missum fuit decretum, a regimine, ut scriberemus ad omnes medicos provinciales et ab iis hebdomadariam oliceremus informationem de statu et morbis patriae, quod onerosum fuit, hinc pro tabellariis statim exposui 1 flor.
Responsa accepi a plerisque sed difficilis et sumptuosa fuit continuatio.
Compositae fuerunt lites ita, ut nullo amplius toto hoc anno licet laboriosissimo, eguerim advocato, quod ut sequentes decani laborum impertaesi facerent omnes, valde optandum foret et sic tot facultati non incumberent expensae.
Citati sunt duo extrafacultistae D. Bevilaqua et Alpruni, uterque promisit, sese velle facultatis privilegiis reddere conformem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.15, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.15/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success