Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[16. November 1686] III. congregatio 16. Novembris. Legit D. Ganser acta sua et approbata sunt. Et quia plus nempe 10 flor. 7 cruc. supra accepto exposuit, rogat facultas, ut ea illi condonet, quod et fecit.
Magistratus Viennensis misit litteras compassus rogans, ut habeamus nobis recommendatos balneatores civicos ob [fol. 60r] fontem et balneum noviter exstructum extra urbem in fossa limi a dom. Ignatio Nipho agente imperiali, quod videtur esse contra privilegia civilium balneatorum. Respondit facultas, quod omnino propter bonam vicinitatem quam habet cum magistratu civico velit illis assistere, in quantum justitia et aequitas concedet et eo attendere, ne illis fiat injuria et cum jam habeant decretum caesareum, ut respondeant et informent ut illi ex sua parte gravamina sua et rationes in contrarium in Chartas conjiciant et nobis tempestive praesentent, ubi nostra addemus et ad dom. imperatorem remittemus. Sed necdum isti balneatores responderunt.
Supplicat D. van der Haiden medicus loimicus hujus civitatis petens duos commissarios qui inspicerent et recognoscerent ejus habitationem et eo quod contra pacta et antiquam consuetudinem esset multum gravatus ut deinde daretur testimonium, quo habito posset ad magistratum et regimen habitaculi sui meliorationem quaerere. Respondit facultas, se quidem velle lubenter ejus petitioni condescendere; quia autem hoc testimonium esset magis pro emendicato suffragio habendum, plus ipsi nociturum quam profuturum, unde ille esset melius facturus, si supplicaret regimini, ut facultati ex officio imponeretur in eo casu, quod statim duo inspectores deputabuntur.
Supplicat Carolus Ferdinandus Muhr chirurgus Crembsensis et provinciae pro examine. Praesentatus est per Mauser et Kautz et mediocriter substitit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.150, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.150/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success