Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[10. März 1687] Die 10. Martii dom. Sigismundus Bonz pharmacopoeus ad insigne aurei gryphi facultati revidenda et dispensanda exhibuit simplicia pro confectione theriacae et Mithridatii in 48 plo. Approbata Tuerunt [fol. 65r] et die 16. Aprilis mixtio fuit facta.
Delatum fuerat ad facultatem quod D. Auer medicus Jaurinensis se iutulerit in curam post habitum consilium a medicis Viennensibus apud dom. comitem de Thun, canonicum Passaviensem tympaniticum, ibique contra methodum et remedia a dictis medicis huic affectui adhibita clam multa dixerit et cum caeteroquin etiam indifferenter hic Viennae soleat practicare, misi decretum, quod noluit acceptare, dicendo, quod facultas non habeat, quod mandet cum ipso, se pro domino suo solum agnoscere marchionem Badensem, ibique contra ipsum esse agendum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.158, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.158/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success