useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.174
Signature: 1.7.174
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Jänner 1689
Sitzung vom 24. Jänner 1689  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [24. Jänner 1689] II. congregatio 24. Januarii. Primum nobis negotium fuit cum taxa medicamentorum pro pharmacopoeis et quidem ipsis etiam probantibus composita a facultate, deinde ab invidis quibusdam et ignorantibus mutata et cum plurimis et absurdissimis erroribus praelo commista, quaeque ad alias provincias delata non poterat in notam et dedecus facultatis Viennensis non cedere. Conclusum itaque abeundem mihi esse dom. Comitem Jörger11 tamquam regiminis praesidem et caesaris locum tenentem monstratisque tot impressae taxae erroribus rogandum, quatenus eam taxam facultatis censurae iterum subjicere et correctam de novo imprimi jubeat et permittat, quod facile consensit dom. com. Jörger.

    D. Georgius Wagenhofer Bononiae in Italia promotus aphor. sibi pro repetitione assignari rogavit. Obtigit ipsi aphor. 24 sect. I.

    Supplicarunt dom. Daniel Schrader et Joannes Hartmannus Schwer, aulici chirurgi privilegiati contra Joannem Michaelem Lauter civem Viennensem, qui in fractura tibiae a praedictis curatus, solutionem promissam ideo ipsis negabat quod dislocata ossa ab ipsis debito modo non essent reposita, quod quidem ipsa etiam figura tibiae incurvata et ad ambulandum debilis aperte docuit. Contra affirmantes chirurgi ossa haec fracta debito modo a se reposita esse, post factam repositionem per inordinatos patientis motus iterum dislocata, novam affecti pedis inspectionem per quosdam doctores et chirurgos sibi permitti et institui rogarunt, cui petitioni facultas consensit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    11 Johann Quintin Reichsgraf von Jörger Statthalter 1687 – 1705.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.