useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.192
Signature: 1.7.192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Juli 1690
Sitzung vom 13. Juli 1690  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [13. Juli 1690] III. congregatio die 13. Julii. Proposui scriptum a collegio medicorum Vratislavensium ad facultatem nostram, quo summopere conquerebantur, contra empyricum quendam alias professionis suae aucupem, qui per sinistras et informationes et recommendationes privilegium caesareum extorsit, quo ipsi praxim medicam non Vratislaviae solum sed et ubique locorum libere exercendi absolute concessum fuit. Cum vero idipsum non minus in grave eorum praejudicium et detrimentum quam in summum alium totius artis medicae approbrium et contemptum cedere videretur, rogarunt, ut facultas Viennensis authoritatem suam interponat et apud imperatorem pro posse instet ac impediat, ne similia privilegia hujuscemodi hominibus in arte plene imperitis tam facile deinceps concedantur. Promisit facultas, non tantum in hoc sed in aliis etiam casibus artem medicam ejusque honorem et emolumentum concernentibus omnem possibilem assistentiam et amicam correspondentiam.

    Similiter magistratus civicus Iglaviensis conquestus fuit contra chirurgos Viennenses ab aula caesarea privilegiatos, quod impetuose quaerant aliquam jurisdictionem in chirurgos Iglaviae degentes eosque violenter ad coetum suum trahere conentur adeoque socios ipsorum ac discipulos pro legitimis non agnoscant ac hos in servitiis ubique impediant quare praefatus magistratus a facultate medelam quoque rogavit et assistentiam. Citati sunt chirurgorum ex hoc coetu seniores et interrogati, quo jure hoc faciant et an privilegia sua in Moravia quoque et exteras provincias se extendant, quae coram facultate sub comminatione poenae producere jussi sunt. Qui se excusarunt, quod haec sine ipsorum praescitu et consensu [fol. 83v] sed a sociis ipsorum ad instigationem unius et alterius ex coetu suo tumultuosi capitis facta sint, adeoque promiserunt, quod nec ipsi nec socii eorum chirurgos Iglavienses ullo modo deinceps perturbare sed eos in pacifica possessione relinquere velint.

    Joannes Stephanus Zanutti et Joannes Georgius Lang med. stud. supplicarunt pro stipendio Büttneriano. Cum vero unum saltem esset vacans, dom. Lang collatum fuit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.