Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[8. Oktober 1690] Die 8. Octobris missum fuit a regimine decretum, quo serio per imperatorem facultati mandabatur, ut sine dilatione et ob summum in mora periculum denominaret unum medicum et unum chirurgum quantocyus Belgradum mittendes, qui ejus loci praesidiariis morbo quodam maligno et contagioso afflictis operam suam praestarunt, quodque jam prope obsidione Turcica cingendum foret. Obtulit sese D. Glesler et chirurgus quidam, qui jam antehac in castris praxim exercuerat, hac tamen conditione ut prius certum ipsius pactetur stipendium. Sed quod paucis post Belgradum ab exercitu Turcico obsessum et occupatum aut potius traditum fuerit, intentio haec annihilata fuit.
Joannes Georgius Goller med. stud. supplicavit pro stipendio Büttneriano et obtinuit.
Franciscus Dominicus Koppenjager med. dr. et physicus Tyrnaviensis rogavit pro sessione et impetravit.
Paulus Leonardus Gymnich pharmacopoeus ad insigne aureae coronae [fol. 85v] petiit examen, quod sustinuit die 24. Octobris.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.200, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.200/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success