Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. Mai 1691] Congregatio 21. Maii. Ratione theriacae et Mithridatii Veneti, cujus mercimonium et invecturam in has partes soli haeredes Castelli Venetiis apud aulam caesaream praetendebant et solicitabant atque omnes alios etiam ex territorio Veneto negotiantes eliminare et secludere allaborabant allegantes, quod aliorum huc delatae confectiones theriacae et Mithridatii defectuosae et illegitimae essent. Hoc affectatum monopolium et uti vocant apaltum cum causis suis facultas reprobavit, habita desuper consideratione, quod hic Viennae tam praestans ac perfecta theriaca et Mithridatium conficiatur quam fortassis Venetiis fiat aut habeatur, siquidem hic omnia ingregientia a facultate dispici et revideri prius atque censeri soleant et quaedam etiam melius hic quam Venetiis haben queant adeoque de confectionis nostratis bonitate certiores simus quam de alienigena nobis polliceri atque spondere possimus. [fol. 89r]
Quaerebat quidam imperatricis cubicularius nomine Bürsch privilegium aulicum, vigore cujus illi concessum esset parare et divendere spiritum illum florum roris marini vulgo l'eau d'reine d'Hongrie. Super hanc petitionem requisita facultas, an hisce in partibus tam bene ejusmodi spiritus parari possit, quam circa Monspelium in Galliis, respondit quod pari bonitate fieri possit.
Ast monopolium uni soli dandum illibenter videbat. Transmissa deinde ad aulae maroschallicum judicium fuerat informatio et privilegium post aliquot tempus spatium praenominatus Bürsch forsan imperatricis gratia suffultus assecutus fuit.
Chirurgi aulae privilegiati querebantur contra chirurgum Gallum nomine Debucamp, qui chirurgiam libere exerceret et officinam quoque apertam haberet, qui quidem privilegium aulicum amplum ostenderet sed nec literas disciplinae nec nativitatis exhibere possit, neque hactenus examen subiverit.
Statuit facultas, ut ipsi exercitium chirurgorum inhiberetur, donec praestanda praestiterit.
Consultatum fuit, an illi 37 flor. et medius ab ipsis 150 flor. quos judaeus famosus Oppenheimb propter tumultum inter studiosos per ejus judaeum domesticum unum suscitatum universitati velut pro motu componendo aut redimenda vexa numeravit et exolvit, an nimirum fratribus misericordiae quemadmodum una vel altera facultas fecerat dandi et largiendi sint.
Voluit facultas, ut adhuc reservarentur, donec ulterius desuper facta fuerit dispositio et arbitrium. [fol. 89v]
Franciscus Slabius med. cand. supplicavit admitti ad disputationem pro prima laurea et annuit facultas.
Martinus Slinski tonsor seu balneator civicus movit querelam contra Christianum Bielke chirurgiae magistrum hujatem, quod immiserit se in curam et ligaturam suam factam alicui patienti resolverit manumque intulerit, quod contra jus et moreni a Bielke inscio et absente Slinski facta irreptio merito punienda sit et Slinskio satisfactio danda. Sententiam desuper tulifc facultas, siquidem Bielke querelam contra se non fateretur et accusanti contradiceret, ut praefatus Slinski amplius asserta sua probaret et testimoniis accusatum convinceret.
Propositum fuit, quod cum hoc tempore aerarium ultra 600 flor. contineat et illos otioso et sine commodo delitescere non sit bona villicatio, an igitur et quomodo ad fructificandum elocanda sit. Conclusit facultas, ut praememorata pecunia adhuc diutius in aerario reservetur, donec desuper alia dispositio et sententia stabilita fuerit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.207, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.207/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success