Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[25. Oktober 1691] Die 25. Octobris Joannes Zorn fllius pie defuncti Melchioris Zorn senioris, pharmacopolii ad album angelum haeres factus, praesentatus a dom. pharmacopoeis Lavin et Mony et examinatus est. Mediocriter substitit, admissusque fuit cum seria admonitione, ut dispensatorium et libros pharmaceuticos diligenter volveret, se sedulo impenderet et magis perficeret et pharmacopoeae suae frequens adsit, eidemque invigilet.
Accesserat hoc tempore ad me D. Alpruni et indicabat, se foris in civitate Leopoldina venisse ad aegrotum sacerdotem eumque bubones habere et morbi contagiosi signa deprehendisse, quod dom. consuli Viennensi [fol. 93r] confesiim notum feci.
Ante medicum tempus advenerat Viennam quidam ex Piemonte vel Sabaudia Joannes Danese Tabarino, qui se licentiatum chirurgiae proferebat et medicamentarium et comaedum agebat, is indesinenter apud regimen solicitabat, ut ipsi ampla daretur licentia libere in foro ac pro lubitu suo distrahendi et vendendi a se confectum Orvietanum et Balsamum vulnerarium et plura medicamenta. Conciliaverat quoque sibi aliquorum magnatum favores et assistentiam. Hanc ob rem transmissum mihi fuit a regimine decretum vigore cujus non morarer nihil impedientibus feriis istis vindemialibus super petita et libellis praefati Tabarini regimini quantocyus informationem remittere quod confeci.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.213, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.213/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success