Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[1. Februar 1692] Die 1. Februarii decretum a consistorio recepi noviter impugnatarum rationum fundationis utriusque Emericanae a facultate suscipiendarum informiationem concemens. [fol. 98r] Siquidem facultas nostra de jure et continua possessione a primaeva institutione dom. Francisci Emerici pro nunc quoque rationes suscipiendas dom. Pauli de Sorbaith ac 24 annis dignissimi superintendentis hujus stipendii utriusque a sui conjuge Maria Christina Sorbaithin vidua exegisset, adeoque praefata domina easdem ut anno 1691. 26. Januarii a dom. Johanne Georgio Widurek universitatis consilii rationum directore cum suis assessoribus conssistorialiter sibi reddendas, ideo repetierit, quia semper a facultate susceptae fuerint, memoratus autem director 18. Decembris 1691 consistorio exceptiones contra ut B tradiderit (ubi utramque fundationem Emericanam impugnare vix non penitus evertere ac nobis recipere conabatur atque solum a rectore et consistorio capitalia Emericana superintendentes, stipendiarios et consequenter administrationis rationes suscipiendas dependere praetendebat neque minus cum aliis prout jam ab anno 1582 saedius sed incassum litigantibus facultati palmam praeripere satagebat, idem demum ratione instantiae ubinam praesentes ac futuras rationes suscipere opporteat ultimatam poscebat decisionem) super quibus ergo facultati communicatis etiam exceptionibus consistorium absque praevia nostra informatione nihil concludere volens eandem a me et facultate postulavit. Quare post innumeros labores conquisitis litteris tum utriusque fundationis tum transactionibus inter universitatem ac senatum Viennensem atque allegato decreto facultatis duobus dominis superintendentibus anno 1575 transmissis item litteris assecurationis vulgo Raittbrieff a facultate dom. Zoppel extraditis denique proprio extracto a me confecto ex tribis nostris prothocollis supplicando ad consistorium die 29. Aprilis informationem plenariam utriusque fundationis praebui sicque primo rationes utriusque administrationis Sorbaithicae per errorem illuc remissas restituendas et subito extra dendas expetii nec non pro secundo notam faciendam protestationis contra resignationem D. Stockhamer ad consistorium ac novam electionem desuper D. Deimbl ex defectu alborum nostrorum a dom. antecessore mihi sero suppeditatorum actualiter prothocollando.
[9 Februar 1692] Die 9. Februarii Johannes Henricus von Achen pro prima laurea disputavit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.224, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.224/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success